#Judic. XVII#Judic. XVIII#III Reg. II
Sequitur historia de idolo Michae. Hunc autem eventum, et alterum de uxore Levitae, dicit Josephus contigisse post mortem Josue, et ante Othoniel, cum plurimum peccasset coram Domino Israel, et tradidisset eos Dominus in manus Chananaeorum. Qui abstulerunt Judae Ascalonem, et Accaron, et multas urbes in campestribus, et ipsos Danitas expulsos in montem fugere compulerunt. Eo tempore fuit vir de monte Ephraim, nomine Michas, qui suscepit a matre sua mille centum argenteos votivos. Et fecit ex mandato matris suae eis ephod et theraphim, id est vestem sacerdotalem et idola. Et separavit eis aediculam in domo sua, et implevit manum unius filiorum suorum, et factus est ei sacerdos, et investivit eum sacerdotio per aliquod appositum in manu ejus, vel implevit manum ejus, id est saepe obtulit ei tanquam sacerdoti. In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur faciebat. Fuit autem alter adolescens Bethlehemita cognatus Michae et levita, sed pauper. Qui voluit peregrinari, ubicunque commodum sibi reperisset. Cumque declinasset in domum Michae, cognita causa viae ejus, constituit eum sibi sacerdotem instituens sibi per singulos annos decem argenteos, et vestem duplicem, praeter victum. In diebus illis tribus Dan quaerebat sibi possessionem, et miserunt quinque viros, ut explorarent terram in qua possent habitare. Et intrantes domum Michae, requieverunt in diversorio Levitae. Cumque considerassent vestes, et idola, abierunt, et venerunt Lais. Et videntes locum uberem, et magnarum opum, et habitantes in ea sine timore et imbelles, reversi sunt ad fratres suos, et dixerunt: Eamus, et possideamus terram, quam vidimus. Nullus erit labor. Et profecti Danitae sexcenti viri armati primo manserunt in Cariathiarim Judae, qui locus ex eo dictus est Castra Dan, alius eodem nomine dictus est, de quo diximus in Samsone. Tertius eodem nomine dictus est ubi Jeroboam sacrificavit vitulos. Cumque transissent juxta domum Michae, intraverunt quinque praedicti viri, ut tollerent vestes et idola. Cumque sacerdos acclamaret, dixerunt ei: Veni nobiscum. Melius est tibi, ut sis pater in una tribu quam in domo unius viri. Et abiit cum eis, ferens secum omnia. Cumque insequeretur eos Michas cum omni domo sua, videns eos fortiores, et minantes sibi mortem, reversus est. Illi vero cum mulieribus, et parvulis, et jumentis et universa supellectile sua venerunt ad populum Lais, et percusserunt eos, et urbem incenderunt. Et struxerunt sibi civitatem, non procul a Libano, et juxta fontes Jordanis, circa maximum campum Sidonis in regione Rohob. Et appellaverunt eam Dan, quae prius Lais vocabatur: posuerunt sibi in Deum idolum Michae toto tempore quo fuit domus Dei in Silo. Jonatham vero filium Gersam de genere Moysi, et filios ejus statuerunt sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae. Cumque replicet historia: In diebus illis non erat rex in Israel, videtur consentire Josepho, qui dicit hoc factum quod sequitur, circa tempora eadem contigisse.